monumenta.ch > Tertullianus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 16, 7
Is erat auribus asininis altero pede ungulatus librum gestans, et togatus. Risimus et nomen et formam. Sed illi debebant adorare statim biforme numen , quia et canino et leo nino capite commistos , et de capro et de ariete cornutos , et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt. Haec ex abundanti, ne quid rumoris irrepercussum quasi de conscientia praeterissemus. Quae omnia, conversi iam ad demonstrationem religionis nostrae, repurgavimus .